SCHELLINGUS Britannicus

SCHELLINGUS Britannicus
SCHELLINGUS Britannicus
nomen monetae, quae par est denario veteri Romano, cum besse seu quatuor obolis: atque adeo ipsa drachma Παχεῖα sive Aeginaea, quae decem valebat obolos Atticos; tres Schellingi, quinque denarii. Unde Aureum
Romanum Thomasius quindecim Schellingis aestimat: iustissime, ut ait Gronov, hi enim sunt 25. denarii. Duodecim Staterem Atticum efficiunt: octo Schellingis Solidus Constantini et sequentium definitur, h. e. tredecim denariis, duntaxat ex veteri auri ad argentum proportione: nam tum plus valuit. Minam, ut et libram Romanam Schellingi sexaginta implent. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pecun. vet. l. 3. c. 6. ubi quoque Libram Sterlingam, Britannis usitatissimam, solidos vel Schellingos genticos continere viginti, solidumque hunc vel Schellingum solidi vetusti Francorum trientem esse, asserit. Idem l. 4. c. 15. Milliarensem drachmae Aegineticae veo Schellingo Britannico, i. e. Belgicis stuferis decem, parem facit. Hinc Milliarenses 60. coniciebantur in Libram argemi, quemadmondum totidem ad Libram Rom. Schellingos requiri supra diximus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”